Actus Apostolorum*

Caput 1: 12

tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter
(* Traductions européennes)

Glose

Tunc reversi sunt,etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quae de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernae scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quae tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiae fulgorem, propter purae conscientiae nitorem.